- PILUS
- PILUSa PELLE cuiinhaeret, ana Graeco πίλος, de quo supra, an a πτίλον, i. e. pluma, an a φύλλον, folium etc. vilitate suâ in proverbium abiit, apud Latinos, Pili non facio, Cicer, ad Fratrem, et Graecos, Α῎ξιος τριχὸς, dignus pilô, inhominem nihili, Erasm. Adagior. Chil. 1. Cent. 8. Adag. 4. hinc Romuli nepotibus curate evulsus, vide supra ubi de Alipilis. Domino zero nostro digna res providentiâ visa, Matth. c. 10. v. 30. Υ῾μῶν δὲ καὶ αἱ τρίχες τῆς κεφαλῆς πᾶςαι ἠριθμημέναι ἐιςὶ. Vestri autem etiam capitis pili in numerato sunt. Sed et ad pilum, funditorum dexteritas olim explorata. Ita enim in Beniaminitarum exercitu septingenti viri, fundâ misisse lapidem ad pilum, sine erratione, leguntur, Iudicum c. 20. v. 16. Quomodo apud Smyrnaeum, l. 4. in sagittario certamine pro scopo statuit Agamemnon galeam setis equinis insignem, praemium illi daturus,— ὅς κέρςειεν ἀπ᾿ο τρίχας ὀξέϊ χαλκῷ.Nec ita pridem in Perside Scamachiae Prorex semel atque iterum ictu sagittae medium secuit pilum sex magnorum passuum intervallô distantem, teste oculatô Oleariô, Itin. Persici l. 4. Vide Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 10. Etiam in Disvestitionibus recentiori aevô pilus adhibitur: Fiebant enim illae proiectô pilô vestimenti; quasi, qui se disvestiebat de re aliqua, h. e. possessione eius sese exuebat, vestes revera deponeret. Cuius ritus meminit Hincmarus Laudun. Ep. ad Remensem, Tomô II. Opp. Hincmari Remens. Archiepiscopi: Potestis —— interrogare, curea, quae nunc repetit, nullô cogente ——— per pilum vestimenti sui a seterrâ tenus eiectum, non tantumdereliquit etc. et Godofredus Dux Brabantiae in vetere Charta, apud Miraeum Diplomat. Belgic. c. 65. Quadraginta ergo solidos, quos de horreo supradictae villae annuatim tollendos existimabam ——— proiectô a me pilô palliimei, iuxta morem Nobilium werpivi, ut alia omittam. At nimium iis tributum, quibus in philtra uti, qua de re aliquid supra attigimus. Sed et alias pilos suburere soliti Veteres vel metu, ut Dionysius Tyrannus apud Tullium, l. 2. Offic. c. 7. et Commodus Imperator apud Lamprid. c. 17. vel delitiarum causâ, ut Augustus apud Sueton. et Otto apud Tacitum. Ustriculas Tertullian. mulieres, quarum opera in hancrem adhibita, vocat, l. dePallio, vide infra: et plura de pilis, animalium inprimis, apud Plin. l. 11. c. 39. hominum, apud Voss. de Idolol. l. 3. c. 91. c. 95. et l. 4. c. 45. et 87.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.